Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput LVII. DE WASZERSCELTZA [IV, II, 29].
1 | Waszerstelsa [waszersteltza?] temperatum calorem in se habet, et etiam de turbinibus est, et ideo caudam semper movet, ac turbines et tempestates pati potest, quod de ipsis est, et iuxta aquas libenter manet quod de turbinibus est; et pascua praecipue in aqua quaerit. Molles carnes habet, et sano et infirmo ad comedendum bona est, quia infirmum refocillat. |
2 | Et guttur eius sicca et serva, et cum aliquis in corde dolet, aut cum aliquis a gicht fatigatur, idem guttur per modicam horam in aqua pone, et tunc elevat, et ipsam aquam in guttur illud funde, et illi ad bibendum da, et in corde melius habebit, ac gicht ab eo cessabit. Sed et cor eius sicca, et apud te semper habeas, et cum gicht te fatigat, idem cor per modicam horam in aquam pone, et aquam illam bibe, et vicht in te cessabit. |
3 | Et vesicam eius siccatam tecum habes, et si freischlich in aliquo homine insurgit, cum saliva tua illam modice humidam facies, et illam iuxta et non super freischlich pone, et illud dissipat, id est swendet. Sed et super ziterdrusze, eamdem vesicam saliva tua parum madefactam pones, et evanescent . |