1 | Distelwincke calidus, et etiam de aere illo est qui erumpentes flores primo educit, et ideo pulchrum colorem habet. Et homo qui brustswern interius in corpore habet, aut qui in stomacho aut in lenden dolet, aut infirmitatem in corpore habet, accipiat distelwincken, et capite et pennis abiectis purget, et sic cum iecore et pulmone carnem eius modice asset, et postquam assaverit, carnes istas distrahit, id est zuzeyse, et ossa eius comminuat, et tunc farinam similae recipiat, et ei modicum sagiminis addat, et carnes praefatas illas imponat, et denuo in patella coquat, et sic pulmentum paret, et ita saepe comedat; et si iuvenis est, eum interius sanat; aut si senex, dolores istas (sic) in eo minuit, quia est quasi optimum unguentum quod hominem interius sanat. |