monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, L. DE STARA . <<<     >>> LII. DE DISTELWINCKE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput LI. DE VYNCO [Fringilla caelebs.] [IV, II, 42].

1 Vynco [Frigellus ed.] calidus est, et de viriditate terrae herbarum pascua quaerit, et sanis ad comedendum non multum obest, infirmos autem laedit. Qui siccae naturae est et alta in aere non petit [Et de viriditate---non petit om. ed.]. Accipe autem Vincken, et capite et visceribus et pennis eius abiectis, eum super vivos carbones pone, et modice assa ita ut tantum incalescat, et ubi infans in cute sua uszgeslagen est et ulcerosus, ita calidum superpone, et iterum calefac et alio loco superpone, et sic saepe fac ubique in corpore infantis, et immundos ac malos humores de cute illius extrahit, et mox hircino sepo desuper unge, et ulcera illa sanabuntur.
2 Caetera quae in eo sunt parum prosunt [Et mox---prosunt om. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.276