1 | Stara calida et timida, et ideo cum multitudine volat, et amicitiam ad genus suum habet, et caetera volatilia non odit, ac aliquantum alte volat. Et caput et viscera ac pennas aufer, et reliquum corpus in nova olla ad pulverem comburendo redige, et pulverem istum in rupta orfime pone, et exsiccabuntur. Accipe integrum staram, et mortuum super illud tene quod venenum esse suspicaris, et si venenum est, pennae illius disiunguntur et ab inbicem entwichent se, et moventur, sed tamen exeunt, quia si viveret, inde doleret et fugeret. |