1 | Wedehoppo [Upupa ed.] calida est et humida, [et cibo hominis non conv. add. ed.] et circa quamdam medietatem aeris volat, et diem diligit, et immundam naturam habet, et ideo semper in sordibus ac circa sordes versatur, et in eis proficit, et ideo quaerit sordes, quae fortissimae sunt, et in eis mansionem suam parat . Caput autem eius et viscera abiice, et pennas extrahe, et reliquum corpus in nova olla ad pulverem redige, et si orfimae in aliquo homine ruptae sunt, aut si vermis aliquem hominem comedit, in ipsa vulnera de pulvere isto pone, et si orfime sunt, exsiccabuntur, aut si vermes sunt, morientur. |