monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 65 > 12 > 35 > 15 > 1 > 46
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, XLV. DE LERCHA . <<<     >>> XLVII. DE VEDEHOPPO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XLVI. DE ISENBRADO [Alcedo hispida.] [IV, II, 38].

1 Isenbrado calidus est, et in eodem calore temperatus est, et aliquantum humidus, et puritatem aeris semper quaerit. In quo etiam prosperitas est, et etiam interdum aquas illas quaerit quae a sorde purae et clarae sunt. Et si quis homo in aere illo aut iuxta aquam illam, ubi nidificat, esse et manere posset, nulla infirmitas ei ibidem occurreret, quia aerem illum semper quaerit, ubi nullae sordes sunt, et mundis pascitur [Et in eodem calore temperatus est---pascitur om. ed.]. Caput autem eius et viscera et pennas abiice, et reliquum corpus foliis de quercu involve et super carbones pone, ita dum eadem folia ab igne consumantur, et tertia vice simili modo, dum ipsa incendatur [Et tertia---incendatur om. ed.], et deinde aviculam in novam ollam ad ignem sine aqua pone, et in ea modice combure, ut pulverizare possis, et ita paulatim in pulverem redige, et huic pulveri modicum minus quam nux muscatae sit, et si quis apoplexiam habuerit, id est qui in uno latere iam moveri nusquam poterit, illi de pulvere isto ieiuno cottidie in modica aqua da bibere, et eamdem infirmitatem curabit si iuvenis homo est, nisi tunc eadem infirmitas longo tempore in eo inveterata sit. Sed et si quis homo ita virgichtigit est quod se totum dilacerare quaerit, etiam eo tempore cum malum hoc patitur, de eodem pulvere in aqua bibat, et melius habebit propter bonam virtutem eorum quae praedicta sunt [Sed et si quis homo---sunt om. ed., quae add. Et homo qui dormire non potest, de ossibus aviculae huius sub caput suum ponat, et dormiet, et horrores eum interim non laedent.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.273

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik