monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49 > 17 > 16 > 38 > 12 > 42 > 43 > 47 > 69 > 72 > 34 > 37 > 36 > 20 > 52 > 54 > 24 > 13 > 45 > 40
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, XXXIX. DE SNEPHA . <<<     >>> XLI. DE PASSERE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XL. DE SPECHT [Pici spec.] [IV, II, 32].

1 Specht calidus est ac de puro aere est, et in quadam medietate aeris volat; et velox est, et calorem et aestatem diligit, et pastus eius venenosus non est. Sed specht, qui viridem colorem habet, melior et robustior est, quam alius sit. Ille autem alius satis valet, sed non tantum quantum ille, qui viridis est [Ac de puro aere---viridis est om. ed.]. Homo autem, qui leprosus est, viridem Specht ad ignem asset et ita saepe comedat, et lepram consumit, id est swendet.
2 Sed et viridem Specht accipe, et capite eius et visceribus abiectis, ac pennis ablatis, reliquum corpus ad ignem assa et superior ronst, qui in cute eius ad ignem succensus est, aufer et serva, et deinde aliud corpus ita assatum mortario modice contunde et in aqua fortiter coque, ita quod per omnia minuatur addreb; et postquam coxeris, de aqua aufer, et ossa de carne separata et ilia abiice, atque easdem carnes super ignitum lapidem ad pulverem istum, et superiorem cutem ronse eius, et satis de rutha in aquam illam pone in qua Specht prius coxisti, et ei satis de arvina vulturis et parum de saepe hirci adde, et haec simul fortiter coque, et de raum qui desuper natat, unguentum fac, aliis reliquis abiectis, et cum unguento illo lepram hominis saepe unge, et quamvis lepra fortis sit, ille sanabitur, nisi iudicium Dei non permittat, aut nisi mors illius in lepra sit [Nisi---sit om. ed]. Sed cor eius sicca, et in auro et in argento velut in anulo virwircke; quandiu apud te portas, gicht a te cessabit.
3 Nam natura eiusdem avis huius munda, et cor eius simplex est, nec malam artem habet, et ideo virtus cordis eius puro aeramento diversitates humorum, qui guttas paralisis producunt, sedat [Nam natura---sedat om. ed.]. Reliqua quae in eo sunt, medicinae non conveniunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.270

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik