monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > > 39
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, XXXVIII. DE CUCULO . <<<     >>> XL. DE SPECHT .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XXXIX. DE SNEPHA [Scolopac. spec.] [IV, II, 31].

1 Snepha calidus est, et de alto aere est, et caro eius sanis et infirmis ad comedendum bona est [Et de alto aere---bona est om. ed.]. Et cui oculi caligant, fel eius accipiat, et ei modicum vini addat, scilicet minus quam fellis [Scil.---fellis om. ed.], et in cuprinum vasculum ponat vel fundat, et ad noctem, cum se in lectum collocat, ex eo circa oculos suos liniat, et si oculos interius modicum tetigerit, non nocebit, et sic saepe faciat, et caliginem oculorum minuit.
2 Caetera quae in eo sunt, ad medicamenta non multum valent [Caetera---valent om. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.269

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik