1 | Cuculus calidus est, et de moribus volucrum et bestiarum in se habet, et audientes homines voce salutat, et in blind aura versatur. Sed nec magnum calorem nec magnum frigus pati potest. Et cum magnus calor in aestate est, umbras silvarum quaerit, et magnus calor in aestate pennas commovet, ita quod cadunt in hyeme. |
2 | Et cum senserit, quod pennae eius morientur, pascua eius in nidum suum congregat et studet, quod pennulas suas in ipso nido dimittat, et in eis per hyemem iacet, ut calorem ab eis habeat, et iterum circa initium aestatis pennae eius renascuntur, et tunc nidum suum a pennis illis purgat, et ita procedit . Sed caro eius ad comedendum homini non valet, quia scabiem habet, et quoniam ut venenum ibi est, qui eam comederet , Et homo, qui urslechte [uzslechte?] in corpore suo habet ita quod etiam cutis eius scinditur, et si aliquod gicht in membris suis fatigatur, caput et viscera et pennas cuculi abiiciat, et reliquo corpori biboz et salviam aequali pondere addat, et modicum plus de dictampno et parum arvinae ursi, et haec omnia in nova olla et in aqua coquat, et raum qui desuper natat accipiat, et ex eo unguentum faciat, et cum eo saepe se perungat, et urslechte sanabuntur, et gicht qui eum in membris suis fatigat cessabit. |