Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XXXVII. DE SISEGONINO .
1 | Sisegonino calidus est, et noctem ac splendorem lunae diligit, plus quam diem aut quam solis splendorem, sed tamen diem plus amat quam ulula. Et ideo in nocte versatur, quia alias volucres abhorret nec videri multum vult. Et aliquantum mores furentis, quasi interdum wudich sit, velut ille, qui non curat quid faciat. |
2 | Et cum pullos suos de ovis primo egredi viderit, putat sibi alienos esse et eos occidit; et cum viderit illos non moveri, tristatur, et se lacerat, ita quod sanguine suo suscitantur, et tunc eos valde diligit, quia scit eos de se suscitatos esse. Sed et laeta et tristia tempora hominis sentit ac intelligit, quia si laeta sunt, ei cantando congaudet; vel si tristia, tacendo se tristem ostendit. |
3 | Et cum interdum in aere pendet in dorso ac terram verso, in aere aspicit et considerat, quando tempora gaudii et laetitiae aut tempora tristitiae futura sunt. Et si homines ibi morituros praevidet, hoc paucis vocibus ostendit, et silet. |