1 | Huwo [Rubo ed.] calidus est, et eamdem fere naturam habet quam et ulula, nisi quod huwo in nequitia fortior et robustior ulula est; et mores furis habet, et diem scit, sed eum fugit, et noctem diligit, atque alias aves odit, quae in die volant [Et eamdem fere naturam---volant om. ed.]. Et caro eius visui hominis contraria est. |
2 | Et smalcz eius accipe et in patella zulasze, et qui orfimas habet, sive integrae, sive ruptae sint, cum eo se ungat, et exsiccabuntur. Caetera autem quae in eo sunt ad medicamenta non valent. |