1 | Ulula calida est, et mores furis habet, quia diem scit, sed eum fugit et noctem diligit; et alios volucres odit, quia naturam eorum non amat. Et mortem hominis scit. Et ubi moeror et planctus futurus est, odorem illum per aerem sentit, ut avis cadaver, et mox ad illud properat, et priusquam planctus supervenerit, inde fugit. |
2 | Et his pascitur quae naturae hominis contraria sunt . Et si homo carnes eius comederet, ei quasi venenum esset, propter malam naturam, quam in se habet. Caput autem eius et viscera eius abiice, et pennas eius aufer, et reliquum corpus ad ignem assa, et smalcz ipsius excipe, et deinde bisch [ibiscum ed.] et bis tantum de reynfano [tanaceto ed.] in aqua coque, et postquam coxeris smaltz ululae adde et infunde, et denuo welle [ad ignem ponatur ed.], et etiam baumolei tantum adde velut quarta pars eius smaltzes est, et sic omnibus his per pannum expressis fac unguentum, et homo qui paralisim habet aut virgichtigit est, cum eo saepe ungatur, et curabitur. |