1 | Hera calida est et aliquantulum sicca, et in varia aura et in tempestatibus volare bene potest. Sed alte non volat, et caninos mores habet, et in se ipsa immunda est, et pastum qui hominibus nocivus est, comedit, et quidquid videt in facto suo quantum potest imitatur, et unumquemque hominem quem care videt voce salutat . Caro autem eius quasi venenum homini esset, qui eam comederet, quia tempestatibus perfunditur et quoniam diversam naturam morum habet. |
2 | Accipe autem heram, et caput eius et viscera abiice, atque pennas eius aufer, et reliquum corpus discinde, et discissum in novam ollam pone, et ei fenigrecum et minus de babellum adde, et tunc etiam hirczmarck, et minus hunresmalcz et de butyro vaccarum in Maio parato eis tantum adde, quantum istorum duorum est, et omnia simul in aqua coque et sic de raum qui desuper natat unguentum fac, et hoc optimum est contra dolorem capitis, et scapularum, aut lenden [renum ed.], aut glancken [iliorum ed.], si te ibi cum eo saepe unxeris, atque gicht ibi cessabit, quamvis fortis sit, et homo ille melius habebit. [Et si boves, aut porci, aut oves aliquo modo infirmantur, avis haec in aqua coquatur et illis ad comedendum detur. et sanabuntur, a quacunque peste teneantur. Add. ed.] |