1 | Pica gravem calorem in se habet, et arg est, ac de aere et de terra diversas pennas habet et quasi iactantiam naturaliter sequitur, ita ut cum alienos homines venire viderit, vocem in adventu eorum emittit. Et pascua quaerit, quae venenosa et nociva sunt, sive herbulae, sive cadavera sint [Et arg. . . . est---sint om. ed.], et ideo caro eius ad comedendum homini ut venenum contraria est. |
2 | Et circa hominem velut dyabulus versari solet [Et circa---solet om. ed.]. Et si quis homo grintslecken [profundam scabiem ed.] in capite suo habet, smalcz eius accipiat, et cum eo caput suum ungat, et sanabitur. Caetera autem quae in eo sunt ad medicinam non valent [Caetera---valent, om. ed.]. |