monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 65 > 12 > 35 > 15 > 1 > 46 > 1 > 17 > 30
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, XXIX. DE MEWA . <<<     >>> XXXI. DE TURTURE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XXX. DE COLUMBA [IV, II, 16].

1 Columba frigida est plus quam calida, et mane diei, id est primum ortum eius, quod temperate gelidum est, plus diligit quam calorem. Et simplex est et timida, et ideo cum multitudine volat ut tanto minus ab aliis volucribus laedatur, Et quia frigida est, facile esurit, et cibus in ea ita non incalescit ut in alio alite, et idcirco cito esurit, et plus quam alius ales suae magnitudinis comedit [Et mane diei---comedit om. ed.]. Et caro eius non est firma, sed aliquantum arida, nec multum succum homini tribuit [Sed aliq. arida---tribuit om. ed.], et sano homini ad cibum non multum prodest, etiamsi ei non obest.
2 Infirmum qui in corpore deficit, comesta laedit. Sed et holtzduba et ringelduba eamdem naturam habent, excepto quod istae in silvis morantur et inde aliquantum ac riores et maiores illis sunt et quod de pascuis silvarum pascuntur. Sed nec istae nec illae ad medicamenta valent [Et quod de pascuis---valent om. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.263

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik