1 | Alkreya plus frigida est quam calida, et mundis et quibusdam venenosis pascuis vescitur, et interdum etiam infirmos pisces comedit. Et caro eius nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum valet, sed qui sani sunt, superare possunt, infirmis autem obest. Et medicina in ea non est. |