monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51 > 34 > 36 > 20 > 9 > 71 > 24 > 13 > 19 > 14 > 31 > 61 > 18 > 26
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, XXV. DE NEBELKRAHA . <<<     >>> XXVII. DE ORDUMEL .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XXVI. DE MUSAR [Corvus Cornix.] [IV, II, 24].

1 Musar [Larus ed.] de calido aere solis procedit, et cum iuvenis est, calidus est et fortis, et fortiores pastus comedit; sed cum in aetate procedit, frigidus erit et debilis, et tunc debiles pastus quaerit. Cum autem ad senectutem pervenerit, ad primum calorem et ad primam fortitudinem reditum habet, atque ut prius fortiora pascua quaerit [Et cum iuvenis---pascua quaerit om. ed.]. Et caro eius sanis et infirmis hominibus ad comedendum bona est. Homo autem qui virgibnisse [venenum ed.] aliquo modo sumpsit, cor eius et iecorem ac pulmonem ac viscera purgata coquat in aqua, et tunc cum vino et albo pipere ac parum minus de komel sultzen parat; vel si album piper non habet, modicum de aloe, scilicet minus quam komel sit addat, et hiis carnes illas imponat, ut eis perfundantur, et ieiunus saepe comedat, et si venenum quod comedit aut bibit, etiam in stomacho eius induratum est, illud auferet et purgabit, et sic homo ille sanabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.263