1 | Krewa et Kraha sunt frigidae naturae, et in quadam medietate aeris volant, atque voces hominis imitantur, ac de genere corvi sunt. Nam in primo, antequam cornix et monedula essent, pica videns ova corvi, ea furata est, et super ea se posuit et fovit, et ita primum cornices et monedulae processerunt, sed deinde inter se, ut nunc est, ova posuerunt, scilicet cornix cum cornice, monedula cum monedula, et ita nunc multiplicatae sunt. |
2 | Et ad medicamenta non valent, quia volatile aut aliud animal quod cum homine per astutiam est, ei ad medelam non multum prodest, sed in eo uteretur ut malus nequam in moribus suis, et arg inde fieret. |