1 | Corvus plus calidus quam frigidus est, et quasi in medio aeris volat. Et astutus est, audax, et non timet, atque hominem non multum fugit nec timet, ita quod etiam faciliter cum eo loqueretur, et scientiam fere ad hoc haberet, nisi quod irrationale animal est. Et quia hominem cognoscit, ideo etiam multociens ea rapit quae homo apud se habet. Et caro eius homini ad comedendum contraria est, quia naturam latronum et furum habet. |
2 | Et caetera quae in eo sunt ad medicamenta non valent. |