monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21 > 21
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, XX. DE SPERWERE <<<     >>> XXII. DE WEHO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XXI. DE MILVO [IV, II, 23].

1 Milvus calidus est, et calorem diligit, et cum sol splendet, in calore libenter volat, et etiam in calida umbra libenter manet. Sed ardorem aeris devitat, nec altitudinem ipsius, sed mediocritatem, et inferius eum volat, atque minutas aviculas libenter rapit. Sed tamen non multum acer est [Et calorem diligit---acer est om. ed.]. Sed caro eius ad comedendum contraria est, quia omnes aves, qui (sic) unguibus kryment [rapaces ed.] ad comedendum homini contrariae sunt.
2 Homo autem qui orfimes in corpore suo habet, Milvum accipiet, et eo occiso, pennas auferat, et tunc, visceribus, in quibus stercora sunt, abiectis, caetera omnia cum capite et unguibus in nova olla modico foramine perforata absque aqua [Absque aqua om. ed.] ad ignem accendat, et super olla ista aliam ollam ponat [Et super---ponat om. ed.], et smalcz eius ita accipiat; quod cum fecerit, carnes illas quae in illa olla remanserunt, in ipsa ad pulverem comburat, et cum praedicto smalcz, orfime, si integrae sunt, saepe inunge, et evanescent.
3 Si autem ruptae sunt, de ipso pulvere in eadem ulcera pone, et exsiccabuntur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.261