1 | Habich [Accipiter ed.] calidus est et humidus [nec caro eius propter ferocitatem comeditur add. ed.] atque alios volucres novit, et naturam eorum sentit, et secundum quod in eis novit eis insidiatur et rapit. Et alte volat, ac in medietate aeris versatur . Homo autem qui in iecore aut in dextro latere dolet, pulmonem Habichs in aqua coquat, et ei scherling [cicutam ed.] addat, et consolidae plus quam scherlings, et de butyro vaccarum in Maio parato plus quam istorum trium sit, et simul coquat, et per pannum colet, et sic unguentum faciat, et circa iecor suum ac in dextro latere cum eo se inungat, et melius habebit. |
2 | Et qui leprosus est, fel eius accipiat, et ei bis tantum vini addat, et ubi in corpore suo lepra est, ibi se perungat, et mox smaltz eiusdem ancipitris ipsum locum inungat; et hoc saepe faciat, et lepra sanabitur . Pennae autem eius nec ad lectos, nec ad cussinos valent, quia si quis desuper recumberet, cum difficultate graviter dormiret. |