monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51 > 34 > 36 > 20 > 9 > 71 > 24 > 13 > 19 > 14 > 31 > 61 > 18
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, XVII. DE BIRCKUN . <<<     >>> XIX. DE HABICH .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XVIII. DE FALCONE. [Falconis species, ut capp., 19-22.] [IV, II, 20].

1 Falco [Herodius ed.] calidus est, et aliquantum siccus, et magnam vim cordis habet, et volatu velox est, et alte sursum, et ad inferius deorsum, et in medietate aeris volat [Et volatu---volat om. ed.]. Nec caro eius comeditur. Et si orfimae in homine sunt, sive integrae sive ruptae sint, smaltz [sagimen ed.] eius desuper unge, et siccabuntur.
2 Sed Falco tantam acerbitatem in se habet quod ad medicamenta non valet [Sed falco---valet om. ed.]. Sed alii falken, de quacumque terra sunt, eandem naturam habent sicut et iste, et etiam ad eandem medicinam valent, nisi quod interdum secundum regiones in quibus nutriuntur, alius alio fortior et velocior existit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.258

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik