monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49 > 17
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, XVI. DE REPHUN . <<<     >>> XVIII. DE FALCONE. .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XVII. DE BIRCKUN [Tetrao tetrix.] [IV, II, 15].

1 Birckhun eandem fere naturam habet quam Rephun praeter quod caro Birckhunes tam infirmis quam sanis melior et sanior est ad comedendum quam caro rephunes. Si autem cancer hominem comedit, vesicam eius ad solem aut ad ignem sicca, et deinde eam modico vino parumper humidam fac, et sic eam super locum ulcerum extende, et desuper comprime, et ita diu iacere permitte, et cancri morientur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.258