1 | Rephun [Perdix ed.] frigida est, sed tamen domestica gallina perdice frigidior est, et inperfectionem in se habet, ac etiam perdix instabilior quam domestica gallina, quoniam caro eius infirma non est, sed fragilis, quia nec pleniter de terra est; et comesta sanos non multum laedit, infirmis autem non valet, quia slim in stomacho eorum parat. |
2 | Accipe autem fel eius, et veteri arvinae commisce, et in cuius cutem pediculi exterius de sudore carnis crescunt, ille cum eo saepe se perungat, et cutem eius pertransit, et sudorem purificat, ita quod pediculi amplius non crescunt. [Quod si interius ex arvina eius crescunt, unctio ista non proderit. Add. ed.] |