1 | Gallus et Gallina uterque frigidam et siccam naturam habent et non alte volant, quia praecipue de aere terrestrium animalium ; et carnes eorum sanis hominibus bonae sunt, sed comestae eos pingues non faciunt, infirmos autem aliquantum refocillant. Quod si aliquis valde infirmatur, et carnes istas frequenter comedit, in stomacho eius slim parat, et ipsum stomachum ita infirmari facit, quod comestos cibos vix digerere poterit, quia eaedem carnes frigidae sunt . Sed si iste qui valde infirmatur, carnes gallinarum comedere voluerit, eas cum aliis quibuslibet carnibus coqui faciat ut succo illarum temperentur, quia siccae sunt, et sic comedat, assas autem devitet, quia cas vix digerere poterit. |
2 | Et gallina ad esum infirmis melior est quam Gallus, quia carnes Gallinae teneriores sunt quam carnes Galli . Sed qui sanus est in corpore, de utrisque comedere poterit. Sed et sano homini cappo ad comedendum bonus est, infirmo autem non multum valet, quia cappo non satis laborat, sed semper in quiete est, unde etiam et carnes eius tanto fortiores sunt , et iecor tam gallinae quam galli, saepe comestum, contra infirmitates valet, quae hominem interius laedunt. Iecor enim galli et gallinae durum non est et infirmum, et pennae gallinarum ad cervicalia malae sunt, quia gicht in homine illo excitant, qui desuper incumbit. |
4 | [Quaelibet ova volatilium magis frigidae quam calidae naturae sunt, et ad comedendum nociva sunt, sed ova gallinarum quae domesticae sunt, comedi poterunt, sed tamen moderate. Sed qui infirmus est, si ova comedere voluerit, aquam et vinum commisceat, et in patella fervere faciat, et ova hoc modo testa abiecta coquat, et eum non laedent. Homo autem qui dysentieriam (sic) habet, vitella ovorum in scutella terendo pulset, et ciminum, et modicum piperis addat, et iterum in testas ovorum reponat, et ad ignem asset, et dolenti, postquam modicum comederit, ad manducandum tribuat. Quaecunque autem idem infirmus interim comedit, calida sint et mollia, scilicet pullos gallinarum, et caeteras molles carnes, et pisces; sed allec, et salmonem devitet, et bovinas carnes, et caseum, et cruda et grossa olera, et porrum, et siligineum et ordeaceum panem, et quidquid assum est, praeter assum pirum, non comedat, et vinum bibat. Sed si quis fluxum sanguinis habet, duo vitella ovorum distemperet, et succum metridati, quantum medietas unius vitelli est, addat, et aceti quantum duae testae ovi capiunt, et modicum de pulvere cinnamomi, et minus de pulvere zituaris immittat, et sorbicium aliquantum spissum inde paret, et modice calidum tam ieiunus quam pransus sorbeat, et melius habebit. Add. ed.] |