1 | Silvestris autem aneta eamdem naturam habet, quam et domestica; sed silvestris salubrior est ad esum hominis, quam domestica, quia in aquis semper versatur. Silvestrem autem anetam in nova olla ad pulverem combure, capite et visceribus atque pennis abiectis, et pulverem istum in fractas orfimas saepe mitte, et sanabuntur. Pennae autem anetarum aliquantum ad lectos et ad cervicalia plus valent, quam pennae gallinarum [Pennae autem---gallinarum, om. ed.]. |