monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49 > 17 > 16 > 38 > 12 > 42 > 43 > 47 > 69 > 72 > 34 > 37 > 36 > 20 > 52 > 54 > 24 > 13 > 45 > 40 > 14 > 6 > 16 > 31 > 12
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, XI. DE HALEGANS . <<<     >>> XIII. DE ANETA SILVESTRI .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XII. DE ANETA, DOMESTICA [Anas domestica.] [IV, II, 10].

0 Aneta, quae domestica, gravem calorem habet, et aliquantum de aere bestiarum, sed tamen plus de aquoso aere naturaliter habet, et immundis pascitur, sed immunda, quae devorat, per aquam, in qua saepe natat, in ea purgantur et per eam transeunt [Et aliq. de aere---transeunt, om. ed.]. Et qui sani sunt, carnes eius comestas superare possunt, infirmis autem non valent. Caetera omnia non valent. [Sed qui anetam comedere voluerit, in aqua coctam non comedat, sed, ut de Ansere praedictum est, eam ad ignem asset. Ova autem venenum et ut fixura araneae homini sunt. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.255

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik