monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 12 > 11
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, X. DE ANSERE . <<<     >>> XII. DE ANETA, DOMESTICA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput XI. DE HALEGANS [IV, II, 9].

1 Halegans [Grandula ed.] valde calida est et velox in volatu, et volando laborat [Et velox---laborat, om. ed.], et ideo tam infirmis quam sanis ad comedendum bona est; et in calore aeris volat, quia in frigore periret. Et cum multitudine volat ut tanto minus ab ullo laedatur; ac in die non timet, et ideo in nocte aliquantum vigil est.
2 In nocte autem timet, et immundis pascuis vescitur [Et in calore aeris---vescitur, om. ed. Reliqua habet, sed aliter disposita.]. Homo autem, cui oculi caligant aut serigent, fel eius accipiat, et ei bis tantum puri vini addat, et in cuprinum vasculum ponat, et ex eo ad noctem cum penna circa oculos liniat, ita ut etiam oculos interius tangat, et haec saepe faciat, et clari et sani fiunt, nec wisza, nec pellicula, vel apostema in eis faciliter crescit.
3 Et qui de vicht dolet, iecor eius coquat et saepe comedat, et melius habebit. Et qui husten habet, de pulmone eius cocto saepe comedat, et husto cessabit. Sed et qui in stomacho dolet, hagelgans accipiat, capite ac visceribus abiectis, reliquum corpus in aqua fortiter coquat, et tunc de aqua auferat, atque de carnibus illis omnia ossa separet, et easdem carnes in mortario contundat, atque succum qui in eis est per pannum extorqueat, et cum eodem succo et modica farinula suffen paret, et ieiunus sorbeat, et slim ac malos humores de stomacho eius, ipso ignorante, leniter auferet.
4 Caetera autem quae in eo sunt, ad medicamenta non valent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.254

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik