Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput X. DE ANSERE [IV, II, 8].
1 | Anser, scilicet gans, calidus est, et etiam de aere illo, de quo bestiae vivunt, et etiam de aquoso aere, qui ei pennas educit; sed alte volare non potest, quia de aere bestiarum habet, sed de aquoso aere in aqua libenter versatur, et mundis et immundis pascuis vescitur. Et propter hanc duplicem naturam caro eius infirmis ad comedendum non valet, quia in homine multociens livorem et ulcera parat, velut scabiem et velut ulcera leprae similia quia inmundis interdum vescitur , sed homines qui sani sunt, carnes eius comestas aliquo modo superare possunt. |
2 | Si quis autem anserem comedere vult, eam aut per tres aut per duas dies valde esurire permittat, ut mali humores qui in ea sunt evanescant , et tunc frumento nutriatur; et deinde occisa ad ignem assa, et cum assatur, selba et bonae aliae herbulae ei imponantur, et succus earum ipsam pertranseat, et etiam vino et aceto cum flabello semper aspergatur, ut sanguis de ea effluat, quia sagimen eius comedi non debet, quoniam hominem infirmari facit, quia de malis humoribus inpinguatur . Et qui sanus est, eam hoc modo assatam modice ex ea comedat. |
3 | Cocta autem in aqua ad esum hominis mala est, quia mali humores qui in ea sunt per aquam ita ipsi non auferuntur sicut ad ignem assata . Ova autem eius, quocunque modo parantur, ad esum hominis mala sunt, [quia scrophulas et alias multas infirmitates in homine parant add. ed.] |