monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51 > 34 > 36 > 20 > 9 > 71 > 24 > 13 > 19 > 14 > 31 > 61 > 18 > 26 > 6 > 17 > 58 > 6 > 57 > 42 > 9
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, VIII. DE AQUILA . <<<     >>> X. DE ANSERE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput IX. DE ODEBERO [IV, II, 19].

1 Odebero [Ciconia ed.] calida est atque naturam stultorum animalium habet, et in medio aeris volat, quia volucres quae in medietate aeris versantur terram sentiunt, et tempora temporum magis intelligunt [Cf. infra cap. 32.] quam illi qui in altitudine et in alto aere volant, quia isti qui in alto sunt in calore versantur, de ardore illo saepe decipiuntur, ita quod hyems et alia quaedam tempora eis saepe supervenerint, antequam ea sentiant [Atque naturam---sentian om. ed.]. Et caro eius non valet ad esum hominis, quia eum laederet.
2 Accipe ergo odeberum et caput eius, et ingeweide abice, atque omnes pennas eius aufer, et reliquum cadaver in nova olla modico foramine perforata absque aqua ad ignem incende, et sub ollam istam aliam novam ollam pone, et smaltz [sagimen ed.] effluentem accipe, et tunc ad tertiam partem eius arvinam ursi ipsi adde, atque tantum de butyro, velut tertia pars est arvinae ursi, et herbam quae gicht dicitur, et kranchsnabel aequo pondere contunde, et cum illis in nova olla coque, et deinde per pannum cola, et sic fac unguentum; et qui freneticus est, aut qui paralisi fatigatur, aut qui in aliquo membro corporis sui a gicht fatigatur, unguento isto se perungat, et melius habebit.
3 Caetera autem quae in eo sunt ad medicamenta non multum valent [Caetera---valent om. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.253

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik