Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput VIII. DE AQUILA [IV, II, 18].
1 | Aquila valde calida est, velut ignea sit , et oculi eius magis ignei sunt quam aquosi, et ideo etiam solem fortiter inspicit. Et quoniam fere ignea est, et calorem et frigus pati potest, et alte volat quia calorem bene suffert . Sed et caro eius homini ad comedendum mortifera esset si eam comederet, quia nimis fortis ei esset propter nimium calorem qui in ea est. |
2 | Et quoniam calore solis perfusa est, et quia etiam eum fortiter inspicit, inde grim est, et inde etiam multam sensibilitatem in corde habet. Et plurima rapit et transvehit, quae abiicit et non comedit, sed ea tantum comedit quae sana et calida sunt. Et cum ova ponit, calidissimum locum aut solis aut aeris quaerit, ut calore illo fortiter perfundantur et confortentur; et si casu evenerit, ut aliquod ex his vacaverit, ita quod calore perfundi non possit, pullus qui ex eo egreditur debilis et infirmus erit et non tam fortis ut vivere deberet; et tam mirabilis natura in corde eius et ita apud se haberet , et tanta scientia super omnem modicum in eo claresceret, quod cor hominis eam sufferre non posset. |
3 | Nam in ipsa hora qua aquila occiditur vel per se moritur, tota vis in corde eius est, ita quod ipsum cor fit velut unmechtig sit, ita quod etiam debilius erit quam alia corda volucrum aut animalium. Et ideo nullus homo cor illud tam forte habere potest ut in ipso est quando vivit. Sic et scotbaro et gensaro ac hasenaro eamdem naturam habent quam et iste de quo, nisi quod alius acrior, alius lenior est, et quod alius velocius, alius tardius volat, sicut et homines in moribus suis diversi sunt, sed tamen unam naturam humanitatis habent. |
4 | Et ad illa opera valent, sicut etiam praefatum est. |