monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16 > 29 > 9 > 12 > 41 > 28 > 22 > > 7 > 19 > 27 > 2 > 8 > 8 > 13 > 32 > 14 > 13 > 23 > 14 > 17 > 29 > 1 > 15 > 55 > 18 > > > 7
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, VI. DE REYGER . <<<     >>> VIII. DE AQUILA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput VII. DE VULTURE [Falconis species.] [IV, II, 17].

1 Vultur frigidae naturae est, et artes volucrum et bestiarum novit, et inter alias volucres velut propheta est, et in tanta altitudine volat, quanta humor terrae sursum ascendit, scilicet usque ad calorem aeris; et nullum volucrem laedit, et praecavet etiam ne ab aliis laedatur, atque cadaveribus pascitur, et etiam de terra illa interdum forat, quae sanguine animalium perfunditur, scilicet ubi animalia occiduntur [Et in tanta altitudine---occiduntur om. ed.]. Caro autem eius comedi non debet, quia frigiditas quae in eo est [Quia frigid.---est om. ed.] homini in cibo mortifera esset.
2 Sed cerebrum vulturis hanc naturam habet, dum ipse vultur vivit, ut si homo illud incorruptum habere posset, omnem infirmitatem praeter mortem a se depelleret. Sed homo illud incorruptum habere non potest, quia cum mors [Sed cum mors etc. ed.] volucrem illum aliquo modo invadit, ita quod vitalis aer ab eo egreditur, ipso moriente pellicula cerebri frangitur, et mox cerebrum dissipatur, ita quod virtutem suam amittit.
3 Sed cum vulturem occidis, cum adhuc calidus est, pennas eius aufer, et corpus eius incide, et tantum viscera in quibus stercora sunt abiice, et totum aliud corpus, scilicet cum integro capite et cum corde, iecore et pulmone [Scilicet cum integro---pulmone om. ed.] in aqua et in nova olla fortiter coque, et tunc smaltz, modicum baumolei adde, et minus bilsen olei quam baumolei sit, et sic unguentum fac, et illum qui unsinnig [freneticus ed.] est per totum caput suum sepo illo unge; et illum qui virgichtigit est et quem gicht fatigat, cum eo ubique in corpore suo perunge.
4 Et etiam qui in dorso aut in lenden, aut in corpore suo ullam infirmitatem habet, cum eo ibi inunge, et curabitur, aut Deus eum curare non vult, quia hoc unguentum pretiosissimo unguento pretiosior est, quia cutem infirmantis hominis cito pertransit et eum sanat. [Reliqua desunt in ed.] Etsi ita cum praedicto smalcz caput vulturis, ut praedictum est, coquitur, de succo cerebri eius haberi poterit, et non alio modo.
5 Et cor eius in medium divide, ut tanto melius siccari possit, ad ignem suaviter sicca, ita ne assetur, et deinde etiam ad solem sicca, et tunc illud in cervinam corrigiam consue, cum illa te cinge, et si quis te veneno occidere vult, dum cum eadem corrigia cum corde illo accinctus es, mox toto corpore tremis et sudas, et sic intelligere poteris venenum tibi prope esse, et hoc modo illud devitare poteris, Nam quia vultur venenum laedit, ideo etiam omnis laesio ab eo fugit; vultur enim naturaliter tempora aurarum et auras temporum novit, et etiam volentem se occidere declinat.
6 Unde cor eius, ad ignem positum, ut quod livoris in eo est exsiccetur, et etiam ad solem, ut firmitudo eius de calore solis roboretur, et ita in cervinam corrigiam positum, quia cervus velocior et sensibilior aliis animalibus est, et ita homini circumcinctum, ut praedictum est, dum corpus hominis ab illo incalescit, ipsa pericula veneni declinare facit, quoniam aer, qui circa hominem est, advenientem noxium aerem et per insidias emissum per virtutem eiusdem cordis et cervinae corrigiae, quia et idem aer circa illa versatur depellit.
7 Nam cum idem aer venenum adesse senserit, propter virtutem praedicti cordis et corrigiae, hominem ad trepidationem commovet, ut cum de bonis operibus loca et homines in sanctificationem et in prosperitatem ducuntur, et ut de malis operibus in scandala et in laesionem sic etiam vertuntur. Sed cum vultur coquitur, oculum eius in anulo besmede, et si illum in digito portaveris, paralisim et gicht a te compescit. Pulmo et pennae ad medicamenta non valent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.250

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik