monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, V. DE CYGNO . <<<     >>> VII. DE VULTURE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput VI. DE REYGER [Ardeae spec.] [IV, II, 7].

1 Reyger [Ardea ed.] calidus et siccus est, et non nisi dus donne (sic) aquarum descendit. Et ideo etiam circa aquas interdum versatur [Et non nisi---versatur om. ed.]. Et caro eius tam infirmis quam sanis hominibus ad comedendum bona est, quia in stomacho eius slim non parat.
2 Homo autem, qui tristem mentem habet, cor eius saepe comedat, et mentem eius laetam facit. Et cui oculi caligant aut sergent (?) caput reygers in aqua coquat, et postquam coquitur, oculos eius accipiat, et eos in sole exsiccet, et tunc eos in frigidam aquam per modicam horam ponat, ut in ea mollescant, et iterum ad solem exsiccet, et sic ter faciat, et postquam hoc fecerit, eosdem oculos ad pulverem comminuat, et tunc tantum cum in oculis caligat aut dolet, pulverem istum in purum et bonum vinum ponat, et sic ei pennam intinguat, ac cum ea [palpebras et cilia oculorum suorum circumliniat, et si] oculos interius modice tetigerit, non oberit.
3 Et hoc ad noctem, cum dormitum vadit, saepe faciat, et caliginem ac dolorem oculorum aufert. Sed cui stomachus induratus est, ita quod getwang habet, de iecore eius saepe comedat, et stomachum eius mollificat. Et qui in splene dolet, de ossibus eius in aqua sufficienter schabe, et ita ieiunus et ad noctem saepe bibat, et melius habebit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.250