monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20 > 27 > 24 > 8 > 13 > 10 > 5
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, IV. DE GRUE . <<<     >>> VI. DE REYGER .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput V. DE CYGNO [Anas olor.] [IV, II, 6].

1 Cyngnus (sic) frigidus est et humidus, et aliquid de natura anseris habet et natura anetae. Et in aqua se libenter lavat, atque aquam et terram magis quam volatum diligit, ac in aquis quaedam immunda interdum forat [Et aliquid---interdum forat om. ed.]. Et caro eius sanis ad comedendum bona est, infirmis autem non valet. Et homo, qui dumphet, iecor eius coquat, et saepe comedat, et putredinem a pulmone illius aufert, et ille curabitur.
2 Sed et qui in splene dolet, pulmonem cygni coquat et saepe comedat, et splen eius sanabitur. Et qui urslecht in corpore suo habet, cingnum pinguem faciat, et eo occiso, smalcze accipiat, et in patella primum dissolvat, id est zulasz, et tunc biboz et sepo [Superscript. cineres.] corticem quercus aequali pondere addat, ita ut bis tantum de sagimine sit, et sic denuo in patella simul coquat, et inde unguentum faciat, et saepe cum eo se perungat. Sed cutis eius, ubi se primum ungit, bulechte [pustulosa ed.] fit, et postea cito sanabitur. Et reliqua quae in eo sunt ad medicamenta non multum valent [Et reliqua---valent om. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.249

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik