monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 44 > 35 > 5 > 12 > 16 > 1 > 1 > 4 > 11 > 3 > 15 > 41 > 28 > 22 > 10 > 20 > 27 > 24 > 8 > 13 > 10 > 5 > 5 > 14 > 94 > 59 > 4
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, III. DE PAVONE . <<<     >>> V. DE CYGNO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput IV. DE GRUE [Ardea Grus.] [IV, II, 5].

1 Grus calida est, et mundam naturam habet et possibilitatem volandi et in terra eundi tenet. Et cum multitudine libenter volat, et tanto facilius insidias effugat. Et magnam virtutem in collo habet, et simplex est et provida, et vigilem sensum habet et artem hanc ut praecaveat quod nec avis nec bestia eam faciliter laedere poterit [Et possibilitatem volandi---poterit om. ed.]. Caro autem eius tam infirmis quam sanis ad esum bona est, sed ova eius ad comedendum non valent.
2 ---Homo autem qui a gicht fatigatur, de carnibus eius frequenter comedat, et gicht in eo cessabit. Et qui vicht habet, de iecore eius saepe comedat. Et si schelmo porcos fatigat et occidit, rostrum gruis pulveriza, et ipsum pulverem aut in muz quod comedunt aut in aquam quam bibunt, et illis ad comedendum et bibendum da, et melius habebunt, et schelmo in eis cessabit.
3 Et de sanguine gruis sicca et serva, et dextrum pedem eius sicca et serva, et si tunc interdum ulla femina in difficultate partus laborat, de sanguine isto in modica aqua comminuat, et cum illo super os vulvae, scilicet superius, inunge, et in eadem aqua, sanguine isto permixta, fac ipsam feminam quasi in speculo se conspicere, atque dextrum pedem gruis super umbilicum eius liga, et tanta vis in istis existit quod clausa viscera et clausae lenden [clausa viscera ed.] tanto citius ad partum aperiuntur.
4 Caetera autem quae in ea sunt ad medicamenta non valent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.247

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik