Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput III. DE PAVONE [IV, II, 4].
1 | Pavo calidus et humidus est, atque de natura [volucrum et] bestiarum in se habet. Et vox eius secundum volucres et secundum bestias permixta est et sonat. Nam antequam pavo esset, quaedam bestoliae libitu suo quibusdam volucribus se commiscuerunt in coitu; inde pavones nati sunt. |
2 | Et pavo acer et astutus est, et altitudinem aeris non multum quaerit in volatu. Et pavo qui masculus est tortuosos e incestos mores habet, et minutis animalibus et bestiolis se interdum in coitu commiscet, quae cum pullos generant, secundum matrem et non secundum patrem formas liabent, sed tamen aliqui eorum secundum colorem pennarum patris et in crinibus suis interdum colorati sunt. |
3 | Et ipse pavo, cum bestiolas illas currere videt, eas de se natas cognoscit et diligit. Sed pavo, scilicet femina, cum ova sua ponit, ea abscondit ne masculus suus illa videat, quasi eam pudeat ova pertulisse et non nuda carne pullum generare, sed testa ovi opertum, et ideo ova odit et ea confringit si illa invenerit. |
4 | Et sic femina ova sua abscondit, ne masculus illa videat, usque dum pulli de ovis egrediantur. Sed adhuc pullos suos tam diu celat, dum plus crescant et dum currere possunt. Postquam autem ita confortantur quod ire possunt, tunc cum illis ad masculum suum procedit. Et ille, eos ire videns, pullos suos esse intelligit, et cum pennis suis illis applaudit, et gaudium se habere ostendit. |
5 | Sed tamen femina eosdem pullos adhuc ab eo segregat et ab eo movet usque dum plus confortentur, quia timet quod ille pedibus suis conculcet. Sed et idem masculus quamdam altitudinem quaerit in qua aerem illum flare intelligit de quo pennae eius in multitudinem et in longitudinem cito educentur. Quod cum viderit, de eis gaudet velut bestiae de saltu suo, sed et alius aer postea easdem pennas afflans eas emollit et educit, et inde tristantur dum iterum crescunt. |
6 | Femina autem aerem illum ut pennae ei crescant non quaerit, sed velut in constrictione circa inferiora versatur. |
7 | Caro autem pavonis ad comedendum nec sanis nec infirmis hominibus valet. Sed qui sanus est eam quidem superare potest. Omnes autem noxios humores qui in infirmo sunt commovet et excitat. Sed vesicam pavonis sicca et eam serva, et si ulcus aut slyr in aliquo homine ebullit, eam desuper liga, et suaviter rumpetur. |
8 | Et postquam rumpitur, item desuper pone, et putredines illas extrahit, et tanto citius sanabitur. |