1 | Strusz [Struthio ed.] valde calidus est, et de natura bestiarum in se habet. Nam volucrum pennas, sed cum eis non volat, quia velut bestia velociter currit, atque circa terram versatur, et pascuis vescitur. Et tanti caloris est, quod ova eius comburerentur et quod foetus non proferret si illa ipse foveret; et ideo illa in sabulo abscondit, ubi et humore et calore et ipso foventur. |
2 | Sed postquam pulli de ovis illis exierint, post matrem et cum matre currunt, velut alii pulli faciunt . Homo autem qui vallentsucht [caducum morbum ed.] habet, de carnibus struthionis saepe comedat, et ei vires tribuunt, atque insaniam caduci morbi ei auferunt. Sed et pinguibus et fortibus hominibus caro eius ad comedendum sana est, quia superfluas carnes eorum minuit et eos fortes facit; macris autem et infirmis non valet, quia eis ad esum nimis fortis esset . Et qui melancolicus est, ita quod gravedinem et torporem mentis habet, de iecore eius saepe comedat, et melancoliam in eo minuit, atque mentem ipsius alleviando suavem facit et mandam. [Ova eius ad comedendum non valent, quia venenosa sunt. Sed si quis hydropicus est, testas eorumdem ovorum de quibus pulli egrediuntur, pulverizet, et in aquam ponat, et eam tam pransus quam ieiunus saepe bibat, et curabitur add. ed.]. Cor autem struthionis et pulmo et quae in eo sunt ad medicamentanon valent, quia nec virtutem volucrum nec bestiarum perfecte habet. |