monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 65 > 12 > 35 > 15 > 1
Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, PRAEFATIO <<<     >>> II. DE STRUSZ .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, Caput I. DE GRIFFONE [IV, II, 2].

1 Griffo valde calidus est, et quiddam de natura volucrum et quiddam de natura bestiarum habet. Nam de natura volucrum ita velox est ut eum moles super corpore suo non gravaret; de natura autem bestiarum, homines comedit. Et cum volat in aere, in calorem ardentem non volat, sed tamen ei aliquantulum appropinquat [Et quiddam---appropinquat om. ed.]. Et caro eius ad esum hominis non valet, quia si homo de carnibus illius comederet, multum inde laederetur [Laederetur; et nec caro, nec ova eius, nec caetera quae in eo sunt medicinae conveniunt, ed., reliqua omittens.], quoniam illic pleniter naturam bestiarum in se tenet.
2 Sed in utraque natura defectum habet. Sed cum tempus instat quod ova sua ponat, speluncam quaerit, interius quidem amplam, sed exterius in ore foraminis ita acutam et constrictam ita quod vix intrare potest, et in illa, propter timorem quem de leone habet, ova sua sollicite observat, quoniam leo a longe illa odorat, et si ad ea pervenire poterit, ipsa conculcat et confringit, quia griffo ei semper insidiatur, nec eum iuxta se patitur manere, virtutem eius dedignans.
3 Tamen ursum iuxta se patitur, quia ille debilior leone sit. Et ova sua hoc modo ponit quod ea nec splendor solis nec flatus venti possit tangere. Sed nec caro, nec ova eius, nec caetera quae in eo sunt ad medicamenta multum valent, quia in duobus naturis defectum magis quam perfectionem habet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.244