monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16 > 29 > 9 > 12 > 41 > 28 > 22 > > 7 > 19 > 27 > 2 > 8 > 8 > 13 > 32 > 14 > 13 > 23 > 14 > 17 > 29 > 1 > 15 > 55 > 18 >
>>> Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, I. DE GRIFFONE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 6, PRAEFATIO [Ed.: «Cap. 1.---Volatilium natura et varietas. Volatilia frigidiora sunt animalibus quae in terra versantur, quoniam tanto calore libidinis non generantur; et etiam mundiores carnes terrenis animalibus habent, quia non nuda de matre procedunt, sed testa cooperta. Quaedam etiam ab igneo aere vivunt, et ideo velut ignis sursum tendunt. Sed illa quae altitudinem in volatu suo petunt plus de igneo aere in se habent quam illa quae circa terram versantur. Haec autem quae, et in aquis, et in terra, et in aere versantur, erectam altitudinem aeris non petunt, sed quo aer terrae et aer aquae se extendit. Illa quoque quae plurimis pennis abundant, calidiora illis sunt quae penuriam pennarum patiuntur. Et quoniam volatilia de aere vivunt, in aliquo casu de quo aer tangitur, motum aliquando naturaliter sentiunt; et quia etiam aerea sunt, mutationem aeris multotiens in se sentiunt, et secundum eamdem voces suas saepissime producunt, quemadmodum gallus horas diei et noctis vocibus suis distinguit, et ut etiam aliquando cantare incipit, cum aura seipsam in alium modum mutare videtur. Volatilia quoque virtutem hanc designant qua homo cogitando dictat, et qua in semetipso praemeditando multa deputat, antequam in fulgens opus procedant. Et ut volatilia in aerem pennis attolluntur, et ubique in aere versantur, sic etiam anima, dum in corpore hominis est, cogitationibus suis elevatur, et ubique se dilatat.»]

1 Cum anima in corpore hominis aerea est, quandiu in corpore manet, ita quod aere attollitur et sustentatur, alioquin in corpore suffocaretur: et in humano corpore cum sensibili intelligibilitate et stabilitate versatur, et ad haec volatilia creata sunt et posita, cum quibus ipsa sentire et scire debet, quae sibi scienda sunt, quoniam volatilia in aere pennis suis attolluntur et ubique in aere versantur; et sic anima, dum in corpore est, cogitationibus suis elevatur et ubique se dilatat.
2 Et in humiditate terrae perfectio illa ostenditur, quod homo in formatione sua perfectus est atque in corporabilitate discernitur, quod homo se corporalem esse in arboribus cognoscit; et his duobus, scilicet in humiditate, in corporabilitate intelligere debet, quod accrescere non poterit, quandiu anima in ipso est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.242

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik