1 | Unde Lumpreda sit. Quidam serpens qui, cum ova aquatilis anguis viderit, mox anguem illam depellit, et se super eadem ova complicat, et ea fovet, et sic ex ovis illis murenae nascuntur. Lampreda autem plus de calido aere quam de frigido est, et invederslage naturam piscium habet, et etiam naturam serpentum tenet, quia venenosa est, et in cauda sua aliquod veneni est; et duos tantum oculos habet, quia foramina quae quasi oculi in ea videntur, oculi non sunt, sed tantum caeca foramina. Et noctem diligit, et in cavernulis et in paludibus aquarum libenter moratur, et immundis pascuis utitur. |