Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XXXIII. DE ANGUILLA [II, 24].
1 | Unde anguilla fit? In postero autem tempore, ut nunc est, anguilla quodam alio modo fit. Nam cum hyems supervenerit, aquatilis anguis, qui femina est, separat se a masculo, et aut super lapides, aut super harenam se confricat, et ita cutem suam amittit, et sic per hyemem in fossa quiescit. Sed cum deinde tempus aestatis institerit, quemdam lapidem quaerit, et super illum flatus suos ex ore suo emittit, et tunc etiam super eumdem lapidem quaedam grana ex ore suo scilicet ad magnitudinem fabarum exspuit, et magnum desiderium et studium ad hoc opus habet, quia tunc mundus est, quia veterem cutem suam, in qua venenum fuerat, iam perdidit. |
2 | Et anguilla qui masculus est, hoc videns, iam illuc properat, et illa anguis fugit eum, et a granis illis, quae exspuit, recedit, et mox anguilla super eadem grana ex ore suo velut lac emittit, id est kuwet, et ea cauda sua tegit, et super illa se extendendo contorquet, quod praefata aquatilis anguis videns, dedignatur, et appropians sub caudam anguillae, scilicet multos flatus interim emittit, et sic ambo ibi iacent: anguilla scilicet cauda sua grana illa tegendo et anguis sub cauda illius efflando usque dum vitalem aerem acceperint. |
3 | Sed postquam vivere incipiunt et anguilla hoc senserit, mox tam ipsa quam eadem anguis prae horrore fugiunt, quia naturam suam excesserunt. Et sic anguillae fiunt, et multae ex une praedicto grano erunt. Unde ubi germinare inceperunt, multitudo eorum cito exsurgit. |
4 | Anguilla autem magis de calido aere est quam de frigido, et noctem diligit atque naturam quorumdam vermium habet, qui in cavernulis libenter, qui etiam immundi non sunt, et etiam naturam piscium habet, et non multum immunda pascua quaerit. Sed tamen caro eius aliquantulum inmunda est, nec in sano homine ad comedendum valet, velut caro porcorum, sed tamen sanos homines non multum laedit, infirmos autem in omnibus febribus et malis humoribus, ac in cunctis infirmitatibus eorum concutit, et comedentes amaros animo et astutos atque argehse facit. |
5 | ---Sed et fel eius pingue est, et qui contra caliginem oculorum cum eo oculos suos inungeret, exinde per modicum tempus clari efficerentur, sed postea iterum tanto plus exinde infirmarentur . |