monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16 > 29 > 9 > 12 > 41 > 28 > 22 > > 7 > 19 > 27 > 2 > 8 > 8 > 13 > 32
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, XXXI. DE RULHEUBT . <<<     >>> XXXIII. DE ANGUILLA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XXXII. DE CANCRO [Astacus fluviatilis.] [IV, 23].

1 Cancer magis calidus est quam frigidus, et calorem plus de terra habet quam de aere, et diem ac noctem diligit, quia ante faciem suam secundum solem et retro secundum lunam incedit [Et calorem---incedit om. ed.]. Et sanas carnes habet, et tam infirmus quam sanus homo eum comedere potest, excepto illo cui stomachus frigidus et bestoppet; qui comestos cibos vix digerere potest, illi cancer ad esum nimis fortis est ita quod eum difficile digeri potest, et ideo illi ad comedendum non valet.
2 In capite autem eius quoddam viride est, quod dicitur crebeszmar [crebezes malz ed.]: hoc accipe, et huic butyrum maioris ponderis adde, et haec simul knyt, et qui in facie et circa nares est quedelechte [minutissimae pustulae ed.], velut dolor et ulcera ibi ebullire velint, ille ad noctem se ibi saepe ungat, et cum mane de lecto surgit, unctionem istam in facie vino abluet, et pulchram cutem habebit ita etiam quod ulcera ibi non surgunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.239