monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51 > 34 > 36 > 20 > 9 > 71 > 24 > 13 > 19 > 14 > 31 > 61 > 18 > 26 > 6 > 17 > 58 > 6 > 57 > 42 > 9 > 15 > 1 > 50 > 43 > 19 > 64 > 30
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, XXIX. DE STECHELA. <<<     >>> XXXI. DE RULHEUBT .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XXX. DE STEYNBISZA [IV, 22].

1 Steynbisza plus de frigido aere est quam de calido et de humiditate, et in fundo fluminum versatur, et noctem diligit, et quae immunda sunt comedit, et homini ad comedendum sana non est, sed est fere ut madum, et de piscibus nascitur. Nam diversi pisces in uno loco et congregati iacent simul, et ibi quasdam spumas et egestiones faciunt, et hoc idem sibi cohaeret et coagulatur, tandem vitalem aerem accipit, velut vermiculi de fimo equi aut bovis nascuntur, et sic steynbisza nascitur.
2 Et homini ad comedendum non valet [Ed. aliter: «Steinbiza de frigido aere est, et homini ad comedendum sana non est, sed fere ut vermis. Si quis autem incontinens in libidine est, steinbizim et brunecrassim aequo pondere pulverizet, et huic tertiam partem camphorae addat, et per quindecim vel per plures dies, in frigida aqua modice bibat, et continentiam habebit.»].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.238