monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 65 > 12 > 35 > 15 > 1 > 46 > 1 > 17 > 30 > 34 > 36 > 10 > 11 > 20 > 67 > 24 > 13 > 28
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, XXVII. DE SLYA. <<<     >>> XXIX. DE STECHELA.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XXVIII. DE GERUNDULA.

1 Grundula magis de humido aere est quam de sicco, et noctem diligit, ac in fundo ac in summitate aquarum versatur, et etiam in cavernulis petrarum libenter moratur, et herbulis quibusdam et aliis pascuis vescitur; sed caro eius sana non est ad comedendum, sed homines qui sani sunt, etiamsi comederint, superare quidem poterunt, infirmos autem et praecipue gichtige valde laedit, et omnes infirmitates in homine faciliter excitat.
2 Et pisciculus iste magis feminei generis est quam masculini. Et se ad saxa et ad arenam affretant, et inde rogim inflatur, et eum accipit, et sic foeta fit. Et cum leychet in spuma aquae et a slim absque lacte masculi coaguletur et hoc in locis facit, et tunc grana, de quibus pisciculus unus fit, in unum ducit et in alium, et ita separatim grana in unumquemque, et ita in aliis, dum vitalem aerem accipiant aquae vel coagulata.
3 Sed postquam pisciculus iste eadem grana sua in plurimas suffusas diviserit, ut praefatum est, iuxta ea non quiescit, sed recedit antequam vivant. Et ad medicamenta parum valet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.237

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik