1 | Crasso magis de calido aere est quam de frigido, et diem diligit, et ubi springen aquarum sunt libenter ibi morantur, atque in parvulis ripis saepe versantur. Et quae munda sunt, comedit, et sanis et infirmis hominibus ad comedendum bonus est. Ut alii pisculi leychent [Ed.: «Crassus de calido aere est et sanis et infirmis ad comedendum bonus est. Homo autem qui furentem paralysin in se habet, pisciculos istos in patella modice coquat, et postea super ignitum lapidem pulverizet, et modicum de pulvere gith, velut poleii addat, et modicum assi salis, et inde ieiunus et pransus saepe comedat, et sanabitur.»]. |