1 | Allec de frigido aere est, sed instabilem et frigidam naturam habet, et diem diligit, ac in fundo ac in summitate aquarum versatur, et munda pascua quaerit . Et cum capitur ita quod recens est, homini ita ad comedendum non valet, quia eum faciliter intumescere facit, et interius in corpore suo yderecht, et ideo tam sanis quam infirmis, cum recens est, ad comedendum nocivus est. |
2 | Sed cum postea plurimo sale perfunditur, teteritas, id est eyther, qui in eo sunt, per salem minuuntur, ita quod tanto minus comedentem laedit. Nam homo qui sanus est hoc modo comestum superare potest; qui autem infirmus est, si multum comederit, ipsum nocebit . Et infirmo aut sano melius et salubrius est allec assum quam coctum ad comedendum, et milch et rogim, ut praedictum est comedi poterunt. |
3 | Si autem allec recens est, et cum coquitur, et cum adhuc de coctione illa calidum est, vinum aceto mistum desuper funde, et sic per brevem horam beysze, et tanto minus comedentem laedit. Homo autem qui in capite suo grint habet, aut in corpore suo minutam scabiem, aut lepram, accipiat allec quod longo tempore sale purfusum est, et illud in aqua purget, et deinde eadem aqua aut caput, aut scabiem, aut locum leprae lavet, et post modicam horam alia calida aqua se ibidem lavet, et deinde secunda die calbaz [asperam lixiviam ed.] de cineribus fagi faciat, et cum eo aut in capite, aut in scabie, aut in lepra iterum se lavabit, et postea in tertio die in eisdem locis hircino sepo se perungat, et sic per ordinem saepe faciat, ut praedictum est, et a grint, et a minuta scabie, aut a lepra melius habebit. |