1 | Rotega plus de calido quam de frigido aere est, et diem diligit, et sursum in spuma aquarum versatur, atque interdum in medietate aquarum se lavat, et mos in scopulis crescit et herbulas ibi crescentes comedit, et etiam de his quae in spumis aquarum fluunt pascitur, et sanis et infirmis hominibus ad comedendum bonus est, et leychet ut alii pisces qui nec nimis magni nec nimis parvi sunt. |