monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 49 > 17 > 16 > 38 > 12 > 42 > 43 > 47 > 69 > 72 > 34 > 37 > 36 > 20
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, XIX. DE PISCE CONCHAS HABENTE . <<<     >>> XXI. DE ROTEGA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XX. DE ASCHA [Salmo Thymallus.---Deest in ed. Cf. supra cap. 1.].

1 Ascha magis de frigido quam de calido aere est, et diem diligit, atque in medietate aquarum libenter versatur, et etiam supra lapides et leym libenter quiescit, et gramine et herbulis pascitur de quibus etiam et carnes eius sanae sunt et bonae tam infirmis quam sanis hominibus. Et ut alii pisces leychet. Et homo qui wisza in oculo habet, fel eius accipiat, et ei guttam puri vini addat, et cum illo liniat, ita quod etiam oculum interius modice tangat, et hoc saepe faciat, et curabitur.
2 Sed caetera in eo ad medicamenta non valent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.233