monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 17
Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, XVI. DE MONUWA . <<<     >>> XVIII. DE MEYSISCH

Hildegardis Abbatissa, Physica, 5, Caput XVII. DE BERSICH [Percae spec.---Deest in ed.].

1 Bersich magis de calido quam de frigido aere est, et diem diligit, atque in splendore solis libenter est, et etiam in puritate aquarum libenter versatur, et ibi munda pascua quaerit. Et etiam in scopulis et in lapidibus et in cavernulis aliquando intrat, et in eis quasdam bonas et salubres herbas quaerit quibus pascitur, et ideo caro eius sana est, atque tam infirmis quam sanis hominibus ad comedendum bona est. Et leychet ut alii pisces.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.233