1 | Monuwa magis de frigido quam de calido aere est [Est, et caro eius valet ed., alia omittens.], et diem diligit, ac in cavernulis atque in spuma aquarum libenter moratur, et immundis vermiculis aliquando pascitur, et ideo caro eius sana non est, nec etiam sanis et infirmis hominibus in cibo multum prodest, etiamsi eos non multum laedat. Et semen suum de herbulis accipit et in tempore suo emittit. Sed medicamenta in eo non sunt. |